monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 8
Quod autem habet in exteriore sui parte tres angulos calybei coloris a pede usque ad cacumen ipsius velut acutissimus gladius incidentes: hoc est quod contrarietate tenebrarum opposita in universo mundo ineffabilis Trinitas in unitate deitatis apertissime apparet, nec ulii creaturae suo imperio et potestate absconsa latens exceptis incredulis cordibus quibus ob incredulitatem ipsorum occultatur, propter quod etiam iudicium Dei cum digna recompensatione eos ut meriti sunt occidit, veluti fortissima calybs nulli inflammationi cedens, sed se ipsi opponit, unde et quod a summo usque ad summum tendit: ab initio scilicet creationis saeculi usque ad finem eius, et quod superest hoc potenter in acutissima divinitate quasi in incidente gladio semper sapientia et potestate penetravit et penetrat.